

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 2
Neque absconditum quod non sciatur.Ideo ne aemulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur.Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur.Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in praesenti tempore in tota Ecclesia per orbem terrae publice praedicabuntur, quae in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis.Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur.[AMBR.]Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio praedicabitur.